SCOTUS ERIUGENA.de predestinatione

 

 

Cap. II

Ubi autem est necessitas, ibi non est voluntas. Atqui in Deo est voluntas. In eo igitur non est necessitas. Deus quidem omnia, quae fecit, sua propria voluntate, nulla vero necessitate fecit. Quid enim cogeret Deum, ut aliquid faceret? Quodsi aliqua eum causa compelleret ad faciendum, ea merito major meliorque eo crederetur; ac per hoc ipsa, non ipse, summa omnium causa Deusque coleretur. Si vero una et principalis totius universitatis causa voluntas Dei et pie creditur, et recte intelligitur, frustra in ipsa, vel ante ipsam necessitas fingitur. Age jam! Si omne, quod in Deo est, Deus est: voluntas autem Dei in Deo est: Deus est igitur Dei voluntas. Non enim aliud est ei esse et velle, sed quod est esse, hoc est et velle. Proinde si voluntas Dei libera est; aliter enim credere impium est: libera vero voluntas omni caret necessitate: igitur nulla necessitas voluntatem Dei possidet. Atqui quicquid de divina voluntate sane intelligitur, de ejus quoque praedestinatione necesse est similiter intelligatur. Expulsa est autem omnis necessitas a divina voluntate. Igitur expulsa est ab ejus praedestinatione….

An forte dicis, haeretice, ad substantiam Dei voluntatem suam, non autem praedestinationem suam pertinere, ita ut non aliud sit Deo esse et velle, aliud vero esse et praedestinare? Sed hoc facile possumus refellere argumento, quod sumitur a definitione. «Est enim divina praedestinatio», ut ait Augustinus, «omnium, quae Deus facturus est, ante secula praeparatio atque dispositio». Si ergo ante secula nihil creditur et intelligitur praeter solum Deum fuisse: praedestinationem autem Dei ante omnem creaturam esse nullus sanus ambigit: colligitur, praedestinationem Dei ipsum Deum esse, atque ad naturam ejus pertinere. Sed ne forte dicas: Quae de Deo ante mundum dicuntur, non utique semper secundum substantiam dicuntur. Quaedam enim praedicantur substantialiter, quaedam vero relative. Non enim secundum substantiam, sed secundum relationem dicitur Pater, dicitur Filius, dicitur Dominus. Similiter praedestinatio ejus relative ad ea, quae praedestinata sunt, profertur….Summus enim ille intellectus, in quo sunt universa, immo ipse est universa, quamvis diversis significationibus nominum ab ipsa rationali natura, quae ad inquirendum eum creata est, appelletur, ipse tamen in se ipso unus atque idem est, cum sit omnium naturarum causa simplex et multiplex. Quod est ergo Deo esse, hoc est ei sapere, et quod est ei sapere, hoc est scire, et quod est scire, hoc est destinare. Cum enim omnis praedestinatio praescientia, non autem omnis praescientia praedestinatio dicatur, non tamen eo modo dicimus, omnem praedestinationem esse praescientiam, non omnem vero praescientiam esse praedestinationem,quo solemus dicere in generibus eorumque formis, verbi causa in virtutibus, quibus anima rationalis ornatur, omnis prudentia virtus est, non autem omnis virtus prudentia; sed sicut recte dicimus, quod est virtus, hoc est prudentia, et quod est prudentia, hoc est virtus. Non enim hoc modo generalem virtutem, et formam ejus significamus, sed solam unitatem naturae virtutis et prudentiae exprimimus. Recte ergo dicitur omnis praedestinatio praescientia, non omnis praescientia praedestinatio, ut intelligamus, quod est praescire, hoc est praedestinare, et quod est praedestinare, hoc est praescire; unius enim ejusdemque substantiae sunt, divinae videlicet naturae.

Cum aeternum intellectum, in quo sunt omnia, hoc est, ipsum Deum, rationis intuitus attingit, ut in eo aspiciat, quod ipse divinus intellectus aeternae suae immutabilisque substantiae plenissimam perfectissimamque habeat notionem, quae omnem exsuperat intellectum creaturae, ipsa divina notio, qua semetipsum Deus intelligit, sapientia proprie vocatur. Cum autem eadem ratio aeterno intellectui copulatur, ut in eo videat esse omnium naturarum, quae ab eo creatae sunt, incomprehensibilem notionem; ipsa mox appellat scientiam, quae iterum tunc quasi proprie scientia vocatur, cum non solum cernitur in omnibus bonis, quae Deus de sua et in sua universa creatura facienda esse, antequam fierent omnia, disposuit, sed etiam in omnibus malis, quae perverso motu fiunt rationalis creaturae male quidem libero utentis arbitrio, hoc est conditorem suum deserentis, et in rerum infimarum, ab eo tamen creatarum libidinosam cupiditatem corruentis.

V. Ipsa igitur, ut dictum est, omnium bonorum Dei malorumque perversae creaturae divina et quodammodo generalis praenotio praescientia meruit vocari. Ac per hoc Deus dicitur praescire bonos et malos, si tamen mala praesciri possunt, qui modus locutionis in sequentibus ostendetur. Eadem autem scientia ad discretionem scilicet et significationem praedestinatio expresse nominatur, dum in divinis tantum operibus conspicitur. Operatio quippe divina non solum in condendis omnibus creaturis dinoscitur, sed etiam in his, quos Deus per suae gratiae propositum ad vitam praeparavit aeternam; in ea quoque occultissima operatione, qua de malis motibus reproborum, quos juste deserit, ad exercitationem justitiae consulit eorum, quos sua praedestinatione vocavit; in ipsis etiam qualitatibus elementorum, quae dum natura sui bona esse videantur, quoniam a summo bono sunt, poenaliter tamen sentiuntur ab eis, quibus judex justus merito suae justitiae tormenta praeparavit aeterna, ideoque mala dicuntur, cum sint naturaliter bona. Hujus ergo ratiocinationis connexione conficitur, praedestinationem in Deo secundum substantiam esse, relative autem fieri non posse…

Est etiam aliud argumentum, quod dicitur ab effectibus ad causam, quo conficitur, duas praedestinationes Dei non esse. Cujus argumenti maxima propositio est: omnium, quae sunt inter se contraria, necesse est eorum causas inter se fieri contrarias. Unam enim eandemque causam diversa inter se contraria efficere ratio prohibet. Quid autem est contrarium essentiae, nisi non esse? Quid vitae, nisi interire? Quid justitiae, nisi peccatum? Quid beatitudinis, nisi miseria? Si ergo haec omnia inter se contraria esse manifestum est, sequitur, eorum quoque causas inter se fieri contrarias. Non enim aut ab una causa, aut duabus ejusdem generis nasci possunt. Igitur, ut haereticus asserit, si duae praedestinationes sint in Deo, quarum una, ut ait, non solum efficit, sed etiam violentia sui cogit vitam, quod est esse, deinde justitiam, quam sequitur beatitudo; altera vero, quae per omnia contraria est praedictae, ipsa enim e diverso non solum efficit, sed etiam cogit peccatum, quod est non esse, deinde mortis interitum, quem necessario sequitur miseria: ipsae igitur sibimet contradicunt. Si autem divina natura, summa omnium, quae sunt, causa multiplex, cum sit simplex et una, saluberrime creditur, consequenter necesse est, nullam in se ipsa controversiam recipere credatur. Relinquitur ergo, in Deo duas non esse praedestinationes, quae inter se discordantia et efficiant, et fieri cogant. Nec earum ulla fieri potest. Quomodo enim creditur in Dei natura causa necessario aliquid cogens, qui omnia, quae fecit, bonitate voluntatis, et voluntate bonitatis suae fecit? cujus bonitas sua est voluntas, et voluntas sua est bonitas….

 

Cap.IV

Restat itaque, de una, vera, solaque incommutabili aeterna praedestinatione divinae voluntatis omnipotentissimae, quae nunquam nusquamque fallitur, tractari. Sed de proprietate illius haeresis, quae eam lacerat, prius dicendum. Haec igitur haeresis Gotescalcana, si tali nomine potest vocari, inter duas alias haereses, sibi invicem adversantes, medietatis loco constituta est, inter illam plane, quae dicitur Pelagiana, et illam, quae ei repugnat; quarum una dono divinae gratiae derogat, altera libertatem arbitrii condemnat. Pelagiana siquidem secta libertatem arbitrii rationalis naturae in tantum commendat, ut sine dono gratiae ad perficiendam hominis justitiam sufficiat. Ejus vero secta contraria gratuitae gratiae donum confirmat, ut eo solo in homine operante, omni conatu liberi arbitrii contempto, omnis fidelis fastigium justitiae contingat. Una igitur, ut dictum est, donum gratiae contemnit, altera donum libertatis arbitrii; ambae impietate pares, secta vero dispares. Haec autem, de qua nunc agitur, sic est in medio inter utrasque praedictas tanquam extremitates inter se contrarias conjuncta, ut ipsis partim consentiat, partim contradicat, propriumque sibi vindicet, quod ipsas non habere contendat. Dum enim omnium virtutum, quibus pervenitur ad beatitudinem, omniumque vitiorum, quibus praecipitatur ad miseriam, in praedestinationibus divinis, ut ipsa fingit, necessarias inesitabilesque causas conatur constituere, quid aliud videtur suadere, nisi Dei dona, hoc est, liberum voluntatis arbitrium, et gratiae auxilium destruere, quibus [0370C] duobus profecto plenitudo justitiae hominis et inchoatur, et perficitur. Haec igitur nova secta Pelagianae consentit in eo, quod donum gratiae gratuitae nihil homini prodesse asserit ad faciendam justitiam, sed solam praedestinationis necessitatem; ab ea vero dissentit eo, quod vires liberi arbitrii penitus evacuavit, neque ad bene facere, neque ad mala committere praevalere, omnia haec in necessitate praedestinationis impudentissime ponendo. Ast in eo, quod appetitum liberi arbitrii laborat auferre, adversantibus Pelagianae videtur consentire, cui iterum resultat, dum dona divinae gratiae nihil homini proficere commendat. Neque enim dona sunt, quae non voluntate, sed necessitate fiunt, cum omnibus sapientibus et insipientibus notissimum sit, omnia, quae donantur, et voluntate donantis largiri, et voluntate accipientis percipi. Proprium vero hujus haereseos, quo ipsae, inter quas medietatis loco ponitur, carere probantur. Pelagiana enim vires liberi arbitrii sine adjutorio divinae gratiae, ejus vero adversans donum solummodo gratiae absque liberi arbitrii nisu ad justitiam perpetrandam sufficere arbitratur. Sed earum nulla praesumpsit dicere, praedestinationis necessitatem homines aut ab bene vivendum juste, aut ad male vivendum impie retorquere. Relinquitur ergo ipsa vana praedestinationis necessitas hujus tertiae haeresis proprietas….

Hoc apertissimo probatur argumento, quod sumitur ex primi hominis peccato. Quamvis enim beatam vitam peccando perdidit, substantiam suam non amisit, quae est esse, velle, scire. Est enim, et vult, et scit, vult se esse et scire, scit se esse et velle. Quid ergo primus homo habuit ante peccatum, quod perdidit post peccatum? Non enim adhuc habebat vitam beatam, quae ei tribuenda fuerat, si praeceptum servaret. Si dixerimus liberam voluntatem, perdidit igitur suam naturam. Si autem ratio edocet, nullam naturam posse perire, prohibemur dicere, liberam voluntatem perdidisse, quae sine dubio substantialis est. Non enim in homine creavit Deus voluntatem captivam, sed liberam, quae libertas post peccatum remansit. Nulla enim anima peccatrix est, quae non velit beatitudinem, et velit miseriam. Quid ergo plus habuit ante peccatum? Antequam enim perpetraret peccatum, voluit peccare, noluit autem miser fieri. Quis vero audet dicere, noluisse eum se beatum fieri, cum adhuc in natura per eum corrupta beatitudinis appetitus remaneat? An forte liberae voluntatis vigorem potestatemque, qua sola potuit custodire praeceptum, si vellet, peccando perdidit? Ac per hoc vigor et potestas liberi arbitrii non erat in primo homine ex substantia, sed ex Creatoris gratia, quod magnum munus amisit male utens libero voluntatis arbitrio. Noluit enim facere quod potuit, hoc est, mandatum custodire, quod post peccans non potest, si velit, si gratia non juverit…

 

cap. V

 

Non ergo ullo modo concedendum, aliquam causam compulsativam, sive bonam, sive malam, praecedere voluntatem hominis, seu alterius rationalis naturae, ne ab ea meritum suae libertatis auferatur, sive bonum, si bene vixerit cooperante divina gratia, sive malum, si male vixerit suo motu irrationabili perversoque. Proinde nulla causa constringit hominem, seu bene, seu male vivere. Non enim Deus omnium bonorum causa est necessaria, sicut ignis ardendi, sol calefaciendi, illuminandi, aut coactiva, ut sensus dormiendi, sitis bibendi, sed est voluntaria, ut sapientia sapientis, visus videntis, ratio ratiocinantis, similiter. Sed e contrario, cum sit omnium malorum causa perversus motus rationalis substantiae libero voluntatis suae arbitrio male utentis, ea tamen non est necessaria, ut peccatum mortis, mors miseriae, nec coactiva, ut passio doloris, dolor tristitiae, sed est voluntaria, ut libido avaritiae, avaritia fraudis….

 

Cap. VI

 

 

Quocirca licet nunc animadvertere et considerare, utrum sit aliud male facere, quam neglectis rebus aeternis, quibus per se ipsam mens fruitur, et per se ipsam percipit, et quae amans amittere non potest temporalia, et quaeque per corpus partem hominis vilissimam sentiuntur, et nunquam esse certa possunt, quasi magna et miranda sectari. Nam hoc uno genere omnia malefacta, id est, peccata mihi videntur hoc uno genere contineri, cum quisque avertitur a divinis vereque manentibus, et ad mutabilia atque incerta convertitur. Quae quamquam in ordine suo recte locata sint, et suam quandam pulchritudinem peragant, perversi tamen animi est et inordinati, eis sequendis subjici, quibus ad nutum suum ducendis potius divino ordine ac jure praelatus est…

 

Cap. VII

 

 

Si enim motus iste, id est, aversio voluntatis a Domino Deo sine dubitatione peccatum est, num possumus auctorem peccati Deum dicere? Non erit ergo iste motus ex Deo. Unde igitur erit? Ita quaerenti tibi si respondeam nescire me, fortasse eris tristior? Sed tamen vera responderim. Sciri enim non potest, quod nihil est. Tu tantum pietatem inconcussam tene, ut nullum tibi bonum vel sentienti, vel intelligenti, vel quoquo modo cogitanti occurrat, quod non sit ex Deo. Ita enim nulla natura occurrit, quae non sit ex Deo; omnem quippe rem, ubi mensuram et numerum et ordinem videris, Deo artifici tribuere ne cuncteris. Unde autem ista penitus detraxeris nihil omnino remanebit, quia, etsi remanserit aliqua formae alicujus inchoatio, ubi neque mensuram neque numerum neque ordinem invenias, quia ubicunque ista sunt, forma perfecta est, oportet auferas istam inchoationem formae, quae tanquam materies ad perficiendum subjacere videtur artifici. Si enim formae perfectio bonum est, nonnullum jam bonum est et formae inchoatio. Ita detracto penitus omni bono nihil omnino remanebit. Omne autem bonum ex Deo: nulla ergo natura est, quae non sit ex Deo. Motus ergo ille aversionis, quod fatemur esse peccatum, quoniam defectivus motus est, omnis autem defectus ex nihilo est, vide quo pertineat; et ad Deum non pertinere non dubites. Qui tamen defectus, quoniam est voluntarius, in nostra est positus possibilitate. Si enim times illum, oportet ut nolis; si autem nolis, non erit. Quid ergo securius, quam esse in ea vita, ubi non possit tibi evenire, quod non vis. Sed quoniam, non sicut sponte homo cecidit, ita etiam sponte surgere potest, porrectam nobis desuper dexteram Dei, id est, Dominum nostrum Jesum Christum firma fide teneamus, et exspectemus certa spe, et caritate ardenti desideremus».

 

Cap. VIII

 

Haec igitur tria unum sunt, et una natura. Tota deinde animae natura voluntas est. Sed considerandum, utrum ea voluntas, sicut naturaliter est, ita libera est naturaliter, an tantum, ut voluntas sit, ex natura habeat, ut autem libera, ex dono Creatoris. Cum enim omne bonum aut Deus ipse est, aut quidquid ab eo est, non tamen omnia bona, quae ab eo sunt, eodem modo ab eo fieri dicimus. Omnium quippe bonorum, quae Deus creavit, quaedam sunt ejus bonitate, quaedam vero ejus largitate. Quae autem ab ipsius bonitate fiunt, substantialiter fiunt, cum omnibus accidentibus, quae eis naturaliter adhaerent, ut sunt qualitates, quantitates, relationes, situs, habitus, loca, tempora, agere, pati; quo numero denario et omnis creata substantia, et omnia ei naturaliter accidentia comprehendi possunt. Nec nos moveat, si dicantur accidentia quaedam, quae ex natura non sunt. Non enim sunt vere accidentia, sed naturalium accidentium aut absentiae, aut defectus, id est corruptiones. Quae vero largitate conditoris veniunt, profecto dona ejus appellantur, nec aliter credi oportet, quoniam quidem tria quaedam intelligi necesse est in omni donandi actu, qui dat, quod datur, cui datur.

III. Proinde Deus omnium opifex primo universitatis a se condendae substantias condidit bonitate sua, deinde unicuique pro gradibus suis dona dare disposuit largitate sua. Inter quas videlicet substantias naturam hominis in voluntate rationabili substituit. Non enim ideo homo voluntas est, quia voluntas est, sed quia rationalis voluntas est. Tolle namque rationalem voluntatem, non erit homo. Quod tamen non recurrit, ut, si tollas hominem, non sit rationalis voluntas, quae non in homine tantum, verum etiam in angelo, atque ipso Deo cognoscitur. Hinc necessario considerandum, quid ista humana voluntas habeat ex natura, quid ex dono. Sed si luce clarius est, naturaliter eam habere, quod sit substantialis voluntas, restat quaeri, unde sit ei libertas. Non enim absolute dicitur voluntas, sed libera voluntas. Si ergo tantum ex substitutione sua habeat, ut sit voluntas, non autem libera; relinquitur, si libera est, quod negare absurdum, dono sui Creatoris ei donatam esse libertatem. Et erit talis differentia inter naturam et liberum arbitrium, ac si humana voluntas non solum sua substitutione accepit, ut sit, sed etiam ut libera sit.

 

Cap. IX

 

 

Et primum quidem considerandum, haec et hujusmodi seu nomina, seu verba de Deo proprie praedicari non posse. Qua enim ratione diceretur Deus praescire aliquid praescientia, vel praedestinare praedestinatione, cui nihil futurum, quia nihil expectat, nihil praeteritum, quia nihil ei transeat. In eo enim sicut nulla locorum spatia sunt, ita nulla temporum intervalla. Ac per hoc nulla recta ratio permittit, talia de Deo jure proprietatis intelligi. Quomodo quippe praescientia ejus dicitur, cui nulla futura sunt? Sicut enim nulla ejus memoria proprie dicitur, cui nihil est praeteritum, ita nulla praescientia, quia nullum futurum. Et tamen dicitur: In memoria aeterna erit justus. Eodem namque modo Deus vidit, praevidit, scivit, praescivit omnia facienda, priusquam fierent, quo videt et scit eadem, postquam facta sunt, quoniam, sicut ipse semper aeternus est, ita universitas, quam fecit, semper in ipso aeterna est…

Conficitur ergo, praescientiam et praedestinationem similitudine rerum temporalium ad Deum transferri. Qui locus a contrario videretur, si temporalia aeternitati contradictorie opponerentur. Jam vero, quoniam aeternitatis quaedam similitudo temporalibus est insita, non solum, quod ab ea facta sunt, sed etiam quod temporalium illa pars, de qua sumuntur haec nomina, videlicet humana natura, in similitudinem quandam verae aeternitatis transitura sit: quomodo a contrario sumitur, dum a temporali ad intemporale alia quaedam significatio transferatur? Loco igitur similitudinis veniunt. Sed quis est ille similitudinis modus, quaeri oportet. Et quidem dicimus ante quattuor modis; quorum primus dicitur ante temporis, secundus ante dignitatis, tertius ante originis, quartus ante aeternitatis. Illorum exempla fiunt haec: Tempore praecedit flos fructum, dignitate praecedit fructus florem, vox origine praecedit verbum, Deus aeternitate creaturam antecedit. Illo igitur modo, quo Deus omnia, quae fecit, antecedit, id est, aeternitate, eo scilicet praescivit et praedestinavit ea, quae facturus esset. Hinc colligitur, talia verba transferri a primo modo ad quartum, a loco videlicet temporis ad locum aeternitatis…

 

Cap. X

Quae cum ita sint, quis non videat, nisi qui sensu caret, totum, quod dicitur peccatum, ejusque consequentias in morte atque miseria constitutas, non aliud esse, quam integrae vitae beataeque corruptiones; ita, ut singula singulis opponantur, integritati quidem peccatum, vitae mors, beatitudini miseria. Illa sunt, ista penitus non sunt; illa sursum versus appetunt unum omnium principium, ista deserunt, deorsumque in nihilum bona, quae corrumpunt, redire contendunt; illarum causa Deus est, istarum nulla; illa intra terminos naturalium formarum intelliguntur, ista in earum defectu atque privatione nesciendo sciuntur. Sicut enim causa malae voluntatis neque inveniri, neque sciri potest, ita omnium defectionum merito eam consequentium neque causae efficientes sciri possunt, neque ipsae defectiones, quia nihil sunt. Cui loco sancti Augustini testimonium adhibendum esse arbitror; ait enim in libro XII de civitate Dei: «Nemo quaerat efficientem causam malae voluntatis; non est enim efficiens, sed defectio. Deficere namque ab eo, quod summe est, ad id, quod minus est, hoc est incipere habere voluntatem malam. Causas porro defectionum istarum, cum efficientes non sint, sed deficientes, velle invenire, tale est, ac si quisquam velit videre tenebras, vel audire silentium, quod tamen utrumque nobis notum est, neque illud nisi per oculos, neque hoc nisi per aures, non sane in specie, sed in speciei privatione. Nemo autem ex me scire quaerat, quod me nescire scio, nisi forte, ut nescire discat, quod sciri non posse sciendum. Ea quippe, quae non in specie, sed in ejus privatione sciuntur, si dici aut intelligi potest, quodammodo nesciendo sciuntur, ut sciendo nesciantur. Cum enim acies etiam oculi corporalis currit per species corporales, nusquam tenebras videt, nisi ubi coeperit non videre. Etiam non ad aliquem alium sensum, sed ad solas aures pertinet sentire silentium, quod tamen nullomodo, nisi non audiendo sentitur. Sic species intelligibiles mens quidem nostra intelligendo conspicit, sed ubi deficiunt, nesciendo discit. Delicta enim quis intelligit»…

His itaque rationibus inconcusse colligitur, omnem perversae voluntatis defectum vel privationem vel peccatum, vel quoquo modo vocari possit motus ille letifer, quo summum bonum deseritur, efficiturque spiritus vadens, et non rediens, finisque ipsius, mors plane, miseriaque suppliciorum aeternalium, omnino nihil esse. Omne quippe carens materia, forma, specieque procul dubio nihil est; omnis autem rerum absentia, earumque defectus tribus praedictis carere manifestum est. Omnino igitur non sunt. Ac per hoc nec praesciri, nec praedestinari ab eo, qui summe est, possunt . O miranda, imo dolenda caecitas eorum, qui e contrario intelligere nolunt, si quando in divina, seu humana legerint auctoritate, Deum praesciisse vel praedestinasse peccata, mortem, supplicia, quae penitus nihil sunt, quia defectus sunt! Quid enim est peccatum nisi defectus justitiae? quid mors nisi vitae? quid supplicium nisi beatitudinis? Qui si diligentius attenderent, omnia, quae sunt, non ob aliud esse, nisi quia praescita et praedestinata sunt, omnia vero, quae non sunt, non ob aliud non esse, nisi quod nec praescita, nec praedestinata sunt, fortassis seipsos emendarent, et resipiscerent, animumque suum ad lucem veritatis converterent, ut in ea, et per eam cernere possent in omni rerum natura, quidquid vere invenitur esse, non aliud id esse, nisi unam, veramque essentiam, quae ubique in se ipsa tota est. Et quae est illa, nisi omnium naturarum praesciens praedestinatio, et praescientia praedestinans? Si autem apertissime intelligitur, omnium naturarum non esse summam principalemque substantiam, praeter divinam praescientiam et praedestinationem: quomodo credendum est, in eis esse, quae omnino non sunt? Si enim in eis essent, procul dubio non nihil, sed aliquid substitissent. At vero nihil sunt. In eis igitur nec praescientia, nec praedestinatio divina sunt….

 

Cap. XI

 

 

Praedestinavit Deus, quos praeparavit ad suam gratuitam gratiam accipiendam. A contrario praedestinavit impios ad interitum, vel supplicium aeternum, quos tamen non praedestinavit. Si enim praedestinati sunt, necessario peribunt , poenasque patientur inevitabiles. Quod si ita est, quomodo juste judicabitur mundus, quem necessitas praedestinationis cogit perire? Quod impietatis proprium est aestimari…

 

Cap. XI

 

 

 

His et hujusmodi verbis catholici auctoris solet haeretica insanire vecordia, fidemque minus eruditorum lupinis dentibus laniare. Quis enim ignorantium modos locutionum, quibus sancti Patres uti solent, non facile possit seduci, audiendo praedestinatos aeterno igni, praeparatos ad iram Dei, praedestinatos morti sempiternae, praedestinatos ad interitum, ad poenam, ceteraque id genus, ut sine ulla haesitatione concedat, aut duas praedestinationes, unam plane sanctorum, alteram impiorum, sibimet per omnia contrarias, aut unam eandemque divinam praedestinationem sanctosque impiosque amplecti, eamque simul contrariorum, quod ratio denegat, esse capacem. Cui dolendae miseriae utillime succurritur, quando eadem praedestinatio secundum eundem Augustinum definitur, ejusque definitio suis dictionibus defenditur. Esto igitur, haeretice, paratus, aut te defendere, quod nullo modo vales, aut te emendare, quod potes, si veritati contradicere desinas. Audi praedestinationis divinae terminos definitionis, quos nullus recte credentium aut minus artare, aut plus audet extendere, nultus contentiosus potest infirmare. In libro ad Prosperum et Hilarium: «Praedestinatio est», inquit, «quae sine praescientia non potest esse. Potest autem esse sine praedestinatione praescientia. Praedestinatione quippe Deus ea praescivit, quae fuerat ipse facturus: unde dictum est fecit, quae futura sunt. Praescire autem potest etiam, quae ipse non facit, sicut quaecunque peccata».

VII. Attende, qualis sit ista definitio, quae a differentia est assumpta. Est igitur talis differentia inter praedestinationem et praescientiam, quod omnis praedestinatio praescientia, non autem omnis praescientia praedestinatio. Praescientia namque ipsa, qua Deus praescivit ea, quae fuerat ipse facturus, praedestinatio vere specialiterque dicitur. Ea vero praescientia, qua ea, quae non facit, praescivit, id est, peccata eorumque poenas, praescientia absolute placuit vocari, ita, ut ea tantummodo praescientia, quae dicitur praedestinatio, in bono semper intelligatur; sola vero praescientia sine praedestinatione omnino malorum est, quae Deus non facit.

Cap. XII

 

 

 

 

 

IV. Si autem dicis, bonum est, praedestinare impios ad poenam, et ideo inter opera Dei reputandum, respondemus, bonum, quia justum. Sed quoniam non est Dei donum, cum ejus sit judicium, omnis autem praedestinatio Dei omnino est praeparatio gratiae, omnisque gratia donum, necessario colligitur omnis divina praedestinatio donorum ejus praeparatio. Poena procul dubio impios juste torquet, quod donum non est; alioquin, si esset donum, non torqueret, sed utique liberaret. Non est igitur praedestinatio poena. Quod si esset, non esset poena, sed gratia. Est autem poena. Non est igitur praedestinatio ejus. Proinde praedestinationem in donis divinae largitatis semper intelligendam esse, si quis adhuc dubitat, librum sancti Augustini de Dono perseverantiae intentus perspiciat, in eo loco, ubi ait: «Haec», inquam, «Dei dona, si nulla est praedestinatio, quam defendimus, non praesciuntur a Deo. Praesciuntur autem. Haec est igitur praedestinatio, quam defendimus….

 

Cap. XV

 

 

Peractum, ni fallor, et peccata, et poenas, nec a Deo fieri nec ab eo praesciri, vel praedestinari. Delicta enim quis intelligit! Sed sicut dicimus, nos praescire tenebras post solis occasum esse futuras, et silentium post acclamationem, et dolorem post sanitatis abscessum, et tristitiam, postquam transierit gaudium, et laborem pereunte quiete, stultitiam perdita sapientia, ceteraque id genus, quae omnia, ut ait Augustinus, «nesciendo sciuntur», «quorum inscitia eorum est scientia». Sic nimirum sancta auctoritas Deum asserit vel praesciisse, vel praedestinasse peccata, vel poenas, quae nec praesciri, nec praedestinari possunt. Non enim in definitionibus formarum sciri, sed in defectibus earum nesciri noscuntur. Quid enim? Nunquid aliud significat nihil, nisi notionem cogitantis defectum essentiae? Quid significant tenebrae, vel silentium, nisi notionem cogitantis, defectum essentiae Quid significant tenebrae vel silentium, nisi notionem cogitantis , vel lucem, vel vocem deesse? Cum dico, sole super terras rutilante scio tenebras esse sub terris, non aliud significare volo, nisi lucem super terras adesse, sub terris vero abesse. Quidquid horum dixero in animo meo, de sole imaginatur notio. Sive enim sol sit praesens, sive absens, semper erit ejus imaginatio praesens in memoria; quae quidem sole praesente nomen lucis, absente tenebrarum recipit. Hoc dico, notio praesentis lux nominatur, notio absentis tenebrae.

X. Haec ergo et hujusmodi signa non nisi rerum, quae sunt, notionem absentiae aut defectus ostendunt. Proinde qui dolet, quid scit, nisi abesse sanitatem? Dolendo igitur non ipsum dolorem, sed ipsam sanitatem novit, quam profecto non nosset, si de illa notionem quandam non haberet. Recordatio quippe sanitatis in sensibus remanet, ipsa vero in illa substantia, quam Deus creavit, residet. Non enim Creator punit, quae fecit, nec ab eis naturalia munera tollit. Nam si in ipsa natura dolentis quodammodo sanitas non inesset, eam penitus ignoraret, neque ab ejus occulta scientia memoria patientis ipsius absentiam formaretur, neque amore praesentiae ejus torqueretur. Nulla siquidem rationalis natura est, quae non velit fugere miseriam, et pervenire ad beatitudinem, aut gustata beatitudine velit recedere miseraque esse.

 

 

Cap. XVI

 

In magno itaque aeterni ignis ardore nihil aliud sit poenalis miseria, quam beatae felicitatis absentia. In qua tamen nullus erit, qui non habeat insitam sibi naturaliter absentis beatitudinis notionem ejusque desiderium, ut eo maxime torqueatur, quo ardenter appetat, quod justum Dei judicium comprehendere non sinat. Qui proculdubio appetitus in misero non esset, si penitus, quod appetit, non haberet. Occultissimo itaque verissimoque modo in profundissima suppliciorum miseria damnati habebunt felicitatem, et non habebunt eam. Habebunt quidem quandam notionem ad ejus memoriam, vultum vero ejus in fructum contemplationis non habebunt. Quam profecto felicitatis notionem miseri, ut diximus, non haberent in sua memoria, si non aliqua ejus scientia fieret in sua natura. Sicut autem nullus extra se veritatis habet notionem, ita et ejus scientiam. Veritas est felicitas. Nullus ergo extra naturam suam felicitatis et notionem et scientiam habiturus sit. In miserorum itaque natura erit veritas. Erit igitur felicitas. Ast quomodo illa natura misera erit, cui felicitas inerit, quae est veritas? Quid? Si nulla natura fuerit punita, nunquid erit misera? Non video. Qua enim causa aliqua natura erit misera, nisi fuerit punita? Itaque si nulla natura puniri potest, nulla natura misera erit. Quis autem non crediderit, omnem naturam aut Deum esse, aut ab eo factam? Naturam creatricem miseriae esse capacem, dementissimum est suspicari. Creatrix autem natura quali justitia punitura sit naturas, quas ipsa creavit, non invenio. Nulla dehinc natura punietur, non punita non erit misera…

 

 

Si ergo angelica natura in diabolo juste non sinitur puniri, quid mirum, si humanam substantiam in hominibus etiam impiissimis eadem divina [0419A] justitia prohibeat torqueri? Non enim juste punitur, nisi quod delinquere convincitur. Nullius hominis invenitur iniquitas, nisi suae propriae voluntatis culpabilis perversitas. Quae verissime natura non est, quia ex Deo omnium creatore in nulla substantia est creata. Juste igitur punita misera….Proinde in nullo natura punitur, quia ex Deo est, et non peccat. Motus autem voluntarius, libidinose utens naturae bono, merito punitur, quia naturae legem transgreditur, quam procul dubio non transgrederetur, si substantialiter a Deo crearetur….

Procul dubio igitur tenendum, nullam naturam ab alia natura puniri, ac per hoc nullam poenam a Deo esse factam, subindeque nec ab eo praescitam, nec praedestinatam; quamvis saepe dicatur et fecisse, et praescisse, vel praedestinasse. Ad exercitium quippe nostrae intelligentiae Deus procuravit, et in Scripturis suis, et in tractatoribus ejus, ut audientes tales locutionum modos evigilaret nostra intentio ad intelligendum, quid in eis mysticum lateat, non quid verborum simplex superficies ostendat. Quae cum ita sint, merito quaeritur, quid punitur in miseris suppliciorum cruciatibus plectendis, et quid punit….

 

Cap. XVII

 

 

Quid ergo mirum est, si hominis anima, quae, ubicunque sit, et qualiscunque sit, omni corpore est melior, dicam pulchre ordinari, et de poenis ejus alias pulchritudines fieri, cum ibi non sit, quando misera est, ubi esse beatos decet, sed ibi sit, ubi esse miseros decet. Proinde nulla universitatis parte punitur impius, sed sua propria impietate in se ipso, ut praedictae sanctorum Patrum sententiae testantur. …

Proinde si nulla beatitudo est, nisi vita aeterna, vita autem aeterna est veritatis cognitio, nulla igitur beatitudo est, nisi veritatis cognitio. Sed ne ista collectio nullomodo in mentibus nostris nutet, audiamus illam ipsam Veritatem aperte clamantem: Qui diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum, et manifestabo meipsum illi. Item alibi: Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum. Quidquid autem de beatitudine creditur, de ejus defectu, id est miseria, necesse est e contrario credatur. Ita si nulla miseria est, nisi mors aeterna, aeterna autem mors est veritatis ignorantia, nulla igitur miseria est nisi veritatis ignorantia. Ubi itaque ignoratur veritas, ibi nulla vita. Ubi autem nulla vita, ibi necesse est continuam mortem adesse. Quae si ita sint, quis audeat dicere, Deum esse praedestinatorem poenae, nisi qui audet eum asserere auctorem ignorantiae, dum ab eo sit omnis intelligentia. Unumquemque igitur sua punit contumacia, quae nullo modo a Deo est; ac per hoc ejus auctor nullomodo credendus est.

 

Cap. XIX

 

 

aeterno vero igne, de quo Dominus in Evangelio ait: Ite, maledicti, in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis ejus, nulli dubitandum, corporeum esse, quamvis pro subtilitate naturae incorporeus esse dicatur, quemadmodum solemus dicere aethereum spiritum, cum quarta pars sit corporalis creaturae. Nec facile crediderim, alium ignem praeparatum ad puniendum diabolum cum omnibus suis membris, praeter istum ipsum, qui est quartum mundi elementum. Quid enim? Numquid mirum, si illa impiorum corpora, quae profecto de his quattuor corporalibus elementis sunt compacta, in eadem resolvenda tempore quoque praedefinito, ab eisdem iterum resurrectionis momento revocanda, in illo igne, quo resurrectura omnium corpora maxime substantialiter constabunt, merito impietatis suae tormenta patientur aeterna?

Ubi non incongrue credendum, quod corpora sanctorum in aetheream mutabuntur qualitatem, quae ab alia qualitate consumi non potest, cum inferiorum corporum qualitates in se mutare possit, impiorum vero corpora in aeream qualitatem transitura, ut a superiore igne patiantur. Hinc est, quod diabolus post lapsum detrusus ab aethereo spatio, adjunctum est ei invito aereum corpus, in quo poenas suae superbiae luat. Miro atque ineffabili naturarum modo peragitur, occulto tamen justoque judicio, ut, quod elementa mundi inter se quasi quodam naturalis amoris vinculo complexa inseparabiliterque conjuncta ordinatissimo motu appetunt, veritatem odientibus vertatur in supplicium. Ignea quippe qualitas superior naturali vi inferiorum elementorum qualitates in se transfundere semper appetit naturali motu, quasi quoddam sui alimentum.

III. Cum ergo, ut diximus, suprema omnium corporum qualitas, quae est aetherea, inferiores qualitates et intra se ambiendo coartat, et in se, prout lex naturarum sinit, commovere non desinat, naturarum intra se mirabile perficitur gaudium, malarum vero voluntatum ineffabile tormentum. Proinde impiorum omnium, angelorum videlicet hominumque perversorum, corpora ita sunt supplicia ignis aeterni perpessura, ut integritate eorum substantiae nullo modo defutura, eorum naturali incolumitate permansura, omnibus deinde naturae bonis ad universitatis ornamentum mirabili ordine refulsuris, excepta beatitudine, qua privabuntur, quae non est ex natura, sed ex gratia, superioris ignis corporei cum inferioris aeris corporibus qualitate colluctante, naturali vi servata, infelicium animarum intentio de corporibus suis aeternas patiatur aerumnas: ita videlicet, ut idem ipse ignis omnibus corporibus fiat gloria, quo damnandis animabus intrinsecus iniquitate propria, extrinsecus cumulabitur poena.